PEDITES

PEDITES
PEDITES
altera sed praecipua Exercituspars, ubique prosunt, cum Equitum in campis tantum locisque planis aliquis usus sit. Qua de causa Vespasiani Imperatoris copiae Veronam belli sedem Iegerunt, ut quae potior visa, patentibus circum campis, ad pugnam equestrem, quâ praevalebant, teste Tacitô Histor. l. 3. c. 5. qui et Annal. l. 12. c. 55. memorat, agrestium Cilicum nationes commotas, montes asperos campis cepisse: et missos contra Equites turbatos fuisse, eo quod duri circum loci Peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur: ut de periculis, quae in locis impeditis, paludibus, mari, oppidorumque oppugnatione aut propugnatione, nil dicam. Quin et Equitum, re pene desperatâ, in pedes se dantium exempla cum alibi
reperias, tum apud Livium l. 4. c. 38. l. 29. c. 2. et l. 39. c. 31. Quod Caesar de Germanis etiam Bell. Gall. l. 4. c. 2. et Tacitus de Agricola, in eius vita c. 35. scribit. Imo et in locis non impeditis, licet magnus Equitum sit usus, Pediti vis non multo minor est, adeo ut etiam illum impetum et procellam Equestrem facile excipiat, si modo idoneus sit illi ordo et arma: quorum is cum defuerit Parthis apud Tacitum Annal. l. 6. c. 34. Sarmatisque Iazygibus apud eundem, Histor. l. 3. c. 7. non mirum, quod omne eorum in Equite robur fuerit. De utrisque egregie, dubium melior miles an Historicus Xenophon de Exser cit. Cyri l. 3. milites suos, qui equis carebant, animaturus: Decem milia, inquit, Equitum, non sunt amplius quam decem milia hominum. Nam ab equi vel morsu vel calcitratione, nemo facile in praelio periit. Viri sunt, per quos in pugnis omnia geruntur. Atque nos quidem multo, quamequites, tutiores sumus. Nam illi in equis haerentes, non nos tantum metuunt, sed illud etiam, ne ab equis excutiantur: nos terrae firmiter innixi, vehementius ferimus ac certius. Una tantum re nobis praestant Equites, securius quam nos fugam arripiunt, vide Matth. Berneggerum in Taciti German. quaest. 24. Apud Romanos, cum Legio ex pedestribus equestribusque copiis constaret, suô tempore Peditum in illa sex milia, Equites septingentos triginta duos fuisse, auctor est Vegetius: Distinguebantur autem Pedites in Cohortes et Manipulos, quorum hi iterum in suas Centurias erant subdivisi; imo et hae nonnumquam in sua distribuebantur contubernia. Sic ut in iusta Legione essent decem Cohortes, quarum quaelibet tres Manipulos, singulos duabus Centuriis constantes, continebat. Qui Contuberniis praeerat, caput Contubernii vel Decanus: qui mille Peditibus praeerat, Tribunus vocabatur Militum; sicut Centuriones, Centuriarum vocitabantur Praefecti. Qui agmen extremum et quasi tergum aciei observabant, Tergiductoros vel Extremi agminis Duces, sunt dicti. Vide Slgonium de Iure Rom. l. 1. c. 15. ubi in singulos millenos Pedites centenos Equites additos ait Alexandrum ab Alexandro Genial. dierum l. 1. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. etc. Hodie in regimine, ut vocant. Pedestri, primas tenet Magister Peditum et eius Vicarius. Sequuntur Tribuni Peditum, et eorum Vicarii: Praefectus Excubiarum, Metator Pedestris, Praefectus annonae: Centuriones, Signiferi, Ordinum structores, Diversoriorum designatores, Ordinum Ductores, Decuriones, de quibus vide Wendelinum Politic. l. 2. c. 40. §. 7. 8. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pedĭtes — (lat.), Fußgänger, im röm. Heer die Infanteristen, im Gegensatz zu den Equites (Reiterei) und Classiarii (Schiffssoldaten). Auch hießen P. die nicht zum Ritterstand gehörigen Volksklassen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pedites — Les pedites sont, sous la République romaine, la base de l armée romaine : l infanterie. Il s agit des citoyens romains de la classe moyenne, pas assez riches pour être chevalier romain, mais qui ont assez de biens pour ne pas être des… …   Wikipédia en Français

  • Pedites — Latin term for foot soldiers. [< Lat. pes = foot] …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • PEDQMIL — pedites qui militaverunt, peditibus qui militaverunt …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PSC — Pedites singulares consularis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PSG — Pedites singulares …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PSIGCOS — Pedites singulares consularis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PSIN — Pedites singulares …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Assemblée de la République romaine — Assemblées législatives de la République romaine Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – …   Wikipédia en Français

  • Assemblée législative de la République romaine — Assemblées législatives de la République romaine Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”